Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 279
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quod de duobus non cito sed lente frigefit id calidius est: &quod citius calefit: eo quod lentius natura esse calidiori censemus. perinde qua si alterum sit aduersum: ut remotius: alterum simile: ut propinqius: Alterum igitur altero calidius esse: &si non pluribus tame tot modis dicitur: Qui modi omnes eidem inesse non possunt. aqua enim feruens plenius calefacit: quam flamma: sed flamma urit &liquat rem: uri aut liquari idoneam quod aqua efficere non potest. Item aqua feruens calidior est quam ignis exiguus attamen citius magisque refrigescit qui ignis quis exiguus. quippe qui frigidus nunquam fiat: Cum aqua omnis refrigerari possit. Ad hęc aqua feruens calidior sentitur: sed celerius refrigescit &congelascit qui oleum. sanguis preterea tactu calidior qui aqua: aut oleum est: sed celerius gelascit. Lapis etiam ferrùm: &reliqua generis eius dem: lentius quidem calefiunt qui aqua. Sed ubi calefacta fuerint urere uehementius possunt. postremo ea quę calida esse diximus: calorem aut externum continent: aut suum. plurimum autem refert hoc an illo modo calidum quicquam sit: alterum enim eorum prope est: ut calidum per accidens sit: non per se. perinde quasi si febrienti musicum esse accidit: dixeris musicum esse calidiorem: qui eum qui calidus sanus est. Sed cum aliud per se calidum: aliud per accidens sit: refrigescit quidem lentius quod per se calidum est: sed sępe fit ut sensum uehementius calefaciat id quod per accides calidum est. item amplius urit: quod per se calidum est: ut flamma quam aqua feruens: sed tactu amplius calefacit aqua feruens: quę per accidens calida est. Itaque iudicium utrum nam ex duobus calidius sit: non esse simplex aper tum est quando fieri potest ut hac alterum illa alterum ratione calidius sit. nonnulla exiis ne dici quidem simpliciter calida aut non calida possunt: subiecto enim quod tandem sint non calida sunt. sed per associationem calida sunt: uelut si ferro cali do aut aquę nomen impones. hoc enim modo sanguis calidus est: &quidem patet frigiditatem aliquam esse naturam: non pri uationem in iis quorum subiectum calidum per affectionem siue passionem. est natura etiam ignis tale quid fortasse est: sub iectum enim forsitan est uel fumus uel carbo: Quorum alterum semper calidum est: quippe cum fumus non nisi exalatio sit. Car bo autem extinctus frigidus est: oleum &teda effici frigida pos sunt: adusta etiam fere omnia aliquid habent caliditatis ut calx cinis sedimenta animalium &inter excrementa. Fęl eo quod feruore nimio exaruerint relictumque sibi contineant aliquid caliditatis.