Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 280
Unproofread scanNot analysed yet
Teda &quoduis pingue alio modo calidum est: uide licet quod celeriter in actum ignis mutari potest: calor autem uim tum cogendi tum liquandi habere uidetur. quę igitur aquę unius sunt: ea frigore coguntur quę terrę igne calida etiam indurantur: frigore celeri atque irresolubili concretu quę terram potius prę se ferunt: leuius autem quę aquam. Sed de his planius alio loco diffinitum a nobis est scilicet quę nam concrescere apta sint et quibus causis stringantur. calidum uero calidius cum multifa riam dicatur: non eodem modo rebus iungetur omnibus: sed addere debebis: aliud per se esse calidum: aliud plerumque per acci dens: item aliud potentia: aliud actu &aliud hoc modo quod tactum amplius calefaciat: aliud quod flammam excitet atque igniat. Quod si calidum multiplici ratione dicatur: frigidum quoque pari ratione sequatur: necesse est atque de calido frigi do excessuque eorum ad hunc modum defuisse satis sit. Equitur ut de sicco: humido: modo superiorum disseramus. nam ea quoque multifariam dici solent: ut alia sicca aut frigida potentia sint: alia actu. Gelu enim omnemque humorem comcretum: siccum dicimus actu: &per accidens: Cum tamen potentia &per se humidus sit. contra terra: cinis: &reliqua generis eius dem mixta humori humida actu &per accidens redduntur: quanquam perse atque potentia sicca sunt. At ubi hęc separata fuerint: quod aqua refertum est: id &actu &potentia humidum est. quae autem terrę propria sunt: hęc omnia sicca sunt: &quidem quod proprie at simpliciter siccum est: hoc modo maxime intelligitur: altera etiam humida dico: hac eadem ratione: qua calida &frigida pro prii absolutique nomen recipiant: his ita praefinitis apertum iam est: sanguinem quodammodo calidum esse: uidelicet eo quale est ei sanguini esse: perinde quasi aquam feruentem nomine uno significemus. At uero subiecto: &quod tandem cum sit: sanguis est: non calidus est: &quodammodo per se calidus: quodammodo non per se calidus est.