Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 281
Unproofread scanNot analysed yet
Caliditas enim in eius ratione inest: quemadmodu albedo in albi hominis ratione. At eo qua sanguis per affectionem siue passionem est: non per se calidus est. parimodo de sicco &humido statuendum est. quapropter in eiusmodi rerum natura partim calida: &humida sunt: sed separata congelascunt: &frigida esse uidentur. qualis est sanguis: partim calida crassioraque sunt: ut bilis. sed seperata ab eorum in quibus habentur natura contra afficiuntur. quippe qine refrigerentur: atque humescant. sanguis enim siccior redditur: bilis flaua humidior: magis autem minusue participari opposita: uelut rem insitam his scatuere debemus: explicatum iam est quonammodo sanguinis natura particeps sit caliditatis humiditatis aut contrariarum qualitatum. Sed cum omne quod augetur: capiat ali mentum necesse sit. Alimentum autem omnibus ex humido &sicco suppeditetur: quorum concoctio &mutato: non nisi per caloris uim agitur. fit ut tam animalia omnia: quam stirpes: &si non alia de causa: tamen ob eam rem principium caloris naturale necesse sit. idque ipsum partibus sit pluribus accommodatum: quemadmodum cibi conficiendi amministrationes. prima enim administratio per spicua est: cum per os partesque ore contentas perficiatur animalibus quoium cibus sectionem desideret: sed hęc nullius case est concoctionis: sed facilitatem concoquendi potius praestat. cibi enim illa minutatim diuisio: facit ut calor facilius conficiendo expediat. At superior &inferior uenter iam cum calore naturali suo concoquendi officio funguntur. Sed ut os animalis cibi inconfecti meatus est: atque etiam pars ei annexa quam gulam appellant: cibum quibus data est animalibus usque aduentriculum deducit: sic alia quoque adeem principia oportet: quo rum opera membra omnia corporis ex uentre naturaque intestinorum: quasi pręsepi pabulum capiant. stirpes enim siue plantę suis radicibus alimentu iam confectum ex terra hauriunt: quo circa ne excrementum quidem eontrahi in stirpibus solet. terra enim caloreque eius perinde ac uentre utuntur. At animalium genus omne fere: sed aperte quae incedunt quasi terram intra se continent sinum uentris: exquo ut ille radicibus ita hęc aliquo intercedente cibum assumere debent: donec finem se quentis concoctionis faciant. cibus enim ab oris officio uentri man datur. hinc membrum aliud capiat necesse est: &quidem ita natura constituit. Venę enim per totos lactes ad uentrem tendunt: usque ex orsę inferius. sed hęc ex animalium consectione commentationeque na turali petenda sunt. Cum autem omnis alimenti: omnisque excrementi conceptaculum aliquod haberi necesse sit.