Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 282
Unproofread scanNot analysed yet
Venęque quasi uasa sint san guiuis: patet sanguinem esse aimalibus sanguineis ultimum alimentum: ex anguibus uero id esse quod uice sanguinis habeatur proportio nale: quam ob rem quotiens cibus non ingeritur: sanguis deficit. quo tiens ingerituraugetur: et si alimenta bona assumuntur: sanguis interger est: si praua: uitiosus. Igitur sanguinem alimenti gratia datum esse animali bus sanguine preditis apertum: ex his cęterisque eiusmodi rationibus est: nam ob eam rem sanguis ne tactus quidem sensum mouere potest sicut nec cętera excrementorum genera: nec uero alimentum sensum mo uet ut caro. hęc. n. sensum cum tangitur mouet. non enim sanguis continuus carni neque cognatus est: sed in corde ac uenis: quasi uasis continetur. Sed quonammodo membra ex sanguine sua capiant incrementa: atque etiam de alimenti omnino ratione disserere: cum de generatione agi mus: locisque aliis aptius est: nunc hactenus dictum sit. non enim plus hic locus desiderat: quam ut sanguinem esse alim enti gratia: &alimenti membrorum causa: exploratum habeatur. Vas autem fibras uocant: non omnis continet sanguis. sed sunt qui non habeant: ut ceruarum sanguis: &damarum. quam ob rem id sanguinis genus nunquam spissatur. sanguis enim qui di. lucior est: frigidior est. itaque durescere non potest. qui autem terrenus est: nimirum coit: cum humor euaporatur. fibrę autem illę terrę sunt opificium. Quoniam etiam euenit: ut nonnulla ex iis anima libus: quę talem obtinent sanguinem: sapientiora sint: uerum non san guinis frigiditate: sed potius tenuitate atque mundicia: quorum neutrum in terreno est. habent enim sensum mobiliorem: quorum humor tenuior &sincerior est. hinc etiam nonnulla ex iis quę san guine uacant animalibus: prudentiora numnullis sanguinem habentibus sunt: ut dictum iam est. Verbi gratia apes: formicę: &si quid aliud tale est: timidiora quibus sanguis dilutus nimium est: metus enm refrigerat. Itaque ea quibus eiusmodi tempamentum in corde ha betur: metuendi affectioni sunt oportuniora: aqua enim frigore congelascit. quamobrem cęteraque exanguia timidiora sanguineis sunt animalibus: quod simpliciter dixerim: ac mota cessant pre nimio metu: &excrementa emittunt: nonnulla etiam suos colores immutant: quorum autem sanguis fibris admodum multis crassisque refect? est: hęc terrena amplius constant natura: &animosa: iracunda proindeque furibunda sunt. Ira enim calorifica est.