Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 283
Unproofread scanNot analysed yet
solida autem firmioraque omnia concalefacta uehementius quam humida calefaciunt. fibrę uero solidę terrenęque sunt: itaque quasi fomenta in sanguine efficiuntur: feruo remque per iram accendunt. exquo fit: ut tauri &apri aimosi: iracundi furi bundique sint. sanguis enim eorum fibris refertior est: &quidem taurorum sanguis omnium celerrime coit: &durescit. At si fibras detraxe ris: sanguis non cogetur: ut. n. si ex luto terrenam portionem se moueris: a qua non concrescet: ita sanguis fibris detractis in congelabilis manet. fibrarum enim natura terrena est: quod si non eximantur: cogitur ut terra humida frigore. cum enim calor exprimitur humor una trahitur: atque euaporatur: ut dictum iam est: atque ita concrescit: non a calore siccescens sed a frigore. At uero quidiu in corpere continetur humidus est: propter calorem animalibus inditum. profecto naturam sanguinis canum esse: cur permulta animalibus ueniant: tu per mores: tum etiam per sensum rato est. materia enim totius corperis est: quippe cum alimentum materia sit: sanguis autem ultimum alimentum habeatur. facit igitur ut plurimum differentię existat. Si calidus aut frigidus sit: si tenuis aut crassus: si turbu lentus aut nitidus. Anies par s diluta siue aquosa sanguinis est: eo quod aut nondum s concocta aut corrupta est: itaque id uel sanies necessario est uel sanguinis gratia est. Euum &adeps inter fe differunt: sanguinis ratione. est enim eo rum utrumque sanguis concoctus per bonitatem enutriendi: consistitque ex eo quod in pulpam quidem animalis non absumatur: sed concoctionis alimentique bonitate praeditu est. indicat id pinguedo eorum: cum pingue inter humida: commune ignis &aeris sit: quam ob rem nullum ex iis quae san guine carent: uel adipem habet: uel seuum: quando quidem sanguis deest. Quorum autem sanguis corpulentior est: hęc seuum potius habent. seuum enim terrenum est. unde fit: ut modo fibrosi, sanguinis cogatur: tam ipsum quam eiusmodi ius. cum parum aquę: multu terrę contineat. Quam obrem quae non utrinque dentata: sed cornigera sunt: hęc seuum habent.