Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 284
Unproofread scanNot analysed yet
naturam eorum refertam esse huiusmodi elemento patet: eo quod cornua gerunt: talosque obtinent: quę quidem omnia natura sunt arida &terrena. At uero genus utrinque dentatum: &cornuum expers: et multifidum: uice seui adipem habet: quae non cogitur: nec siccitate aliqua frangitur: quoniam eius natura minus terrena est: hęc si medio criter in animalium membris habentur prosunt: nec enim sensum impediunt: &ad sanitatem uiresque opitulantur: sed si modum excedunt: nocent: atque interimunt. nam si corpus totum transierit in adipem: aut seuum peri bit. animal enim ea parte est in qua sensus habetur. Caro autem &quod carni proportionetur uim obtinet sentiendi: sanguis ut dictum iam est: et sensu caret: &ob eam rem nec adeps nec seuum sentit. Sunt enim sanguis concoctus: quod si totum corpus tale efficiatur: nullum praeterea sensum habere poterit. hinc &celeriter ea senescunt quae ualde pinguerint: quippe quę parum sanguinis habeant: utpote cum copia sit absumpta ad pinguedinem. Quę autem parum sanguinis habent: hęc iam inde ad interitum sunt oportuniora. Interitus enim inopia quędam sanguinis est: quodque parum est: affici tum a frigore quolibet: tum a calore facile potest. Quinetiam obęsa omnia steriliora ea de causa sunt: quantum enim ex sanguine proficisci ad geni turam &semen genitale debeat: hoc in adipem aut seuum sumptitatur. san guis enim cum concoquitur ad hęc transit. itaque aut nullum omnino ex crementum in iis ipsis consistit: aut parum. Atque de sanguine: sanie: adipe: seuo: Quid sint: &ob quas causas habeantur: dictum iam est Ed medulla etiam natura quaedam sanguinis est: non ut quidam uo s lunt uis geniturę seminalis: patet hoc in iis quae nuper in lu cem prodierint. medulla enim in ossibus quoque eorum sanguinea con tinetur: utpote cum omnes corporis partes ex sanguine constent: &partui alimentum praestetur a sanguine: sed per incrementum concoctionemque efficitur: ut quemadmodum cętera membra: sic uiscera quoque immutentur colore. per copiam enim sanguinis uiscera etiam cum recetia adhuc sunt: colorem sibi sanguineum trahunt: sic etiam medul la afficitur: &pinguis in pinguibus animalibus est: atque axungię similis. At quibus sanguis non pinguedini: sed seuo similis per concoctionem euadit: iis medulla seuo similis est: quam ob rem ut cornigeris animalibus: nec utrinque dentatis medulla speciem gerit seui: sic utrinque dentatis atque multifidis pinguedinem refert: uerum spinę dorsi medulla minime talis est: quoniam continuam hanc esse oportet: porrectamque per longitudinem spinę totius: quę ex multis uertebratis orbiculatim ossibus iungitur.