Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 285
Unproofread scanNot analysed yet
nam si ex pin guedine aut seuo esset: non ęque perpetua esse posset: sed uel fragilis uel humida esset. Sunt ex animalibus quę nullam commentatio ne dignam medullam habeant: uidelicet ea quibus ossa robusta &solida sunt: ut leoni. eius enim ossa: quod exiguam admodum: &perobscuram medullam continent: carere omnino medulla uidentur. Sed cum ossium naturam inesse in animalibus necesse sit: aut quod ossibus proportionetur: ut in aquatilibus spinam fit necessario: ut nonnulla habeant etiam quod pro alimento contineatur ex quo os sa consistant. alimentum autem omnibus esse sanguinem dictum iam est: seuo sas etiam &pingues esse medullas: ratio est. tepor enim quem ossium complexio facit: sanguinem concoquit. sanguinis autem per se comcoctio: seuum &adeps est. quoniam etiam in iis quę ossa spissa firmaque habent: non temere: partim nulla: partim exigua inest medulla. alimentum enim in ossa absumitur. Quę autem non ossa ha bent: sed spinam: iis dorsi tantum medulla est. parum enim continet sanguinis suapte natura: &dorsi spina tantumodo caua habetur. quam ob rem in ea medullę aliquid creari potest. una enim ipsa capax est solaque eget compula propter interceptiones: quam ob rem medulla etiam eius partis differt: ut dictum est: quod enim uice fibulę fungitur: idcirco lenta neruosaque est: ut intendi possit causa. quam ob rem medullam habent animalia quibus data est: declaratum iam est. Quid etiam medulla sit patet: scilicet alimen ti sanguinei quod in ossa spinamue distribuatur: contentumque concoctum excrementum. Roximum fere est: ut de cerebro doceamus. nam cerebrum quoque medullam esse atque originem medullę: compluribus placuit autoribus argnmento: quod dorsi medullam iunctam cum cerebro cernerent. Sed res contra se habet: omnino prope dixerint. cerebrum enim partium omnium corporis frigidissimum est: cum me dulla calida suapte natura sit: quod eius pinguedine &axungia perspicuum est: idque facit ut cerebro iungi continuarique possit ipsa dorsi medulla.