Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 286
Unproofread scanNot analysed yet
solet enim natura semper emoliri contra cuiusuis exuperantiam auxilium: per coniunctionem rei aduersę: ut excessum alterius altero compenset: &moderetur. Sed enim medullam calidam esse pluribus sane rationibus constat. cerebri autem frigiditas: &tactu percipi potest: &ratione intelligitur: quod omnium maxime humorum corporis sanguine caret. quippe quod nihil sanguinis habeat: squaloreque obsitum sit: atque horridum: nec uero excrementum est: nec inter partes continuas enumerandum: sed sui generis est: &quidem ratione optima naturam eiusmodi sortitum est. nullam uero cum partibus quę uim obtinent sentiendi continuitatem habere: Cum intuitu pareat: tum uel maxime inde constat: quod cum tangitur: nullum efficit sensum: quemadmodum nec sanguis: neque excrementum animalium ullum. datum autem hoc animmalibus est: ad naturę totius salutem: quod enim nonnulli statuunt: importune animam esse ignem: aut aliquam eiusmodi uim: melius fortasse dixeris animam in quodam eiusmodi corpore constare. cuius rei causa est: quod ad exequenda animę of ficia: calor omnium maxime administrandi uim obtinet. Cum enim officium animę sit alere &mouere: hęc ea ipsa facultate po tissimum efficiuntur. Igitur animam esse ignem arbitrari simile est: atque si serram aut astiam: fabrum aut artem fabrilem esse ideo ar bitreris: quia opus non nisi iunctis iis efficiatur. Sed quam genus om ne animalium caloris particeps esse necesse sit: apertum hinc est. Cum autem omnia momentum requirant contrarium: quo mediocritatem ac medium assequantur: in hoc enim essentia ratioque consistit: non in alterutro extremo seorsum posito: idcirco aduersus cordis sedem &calorem: cerebrum natura molita est. Et ea de causa pars ista animalibus iuncta est: naturam obtinens aquę &terrę communem: atque ob eam rem cerebrum: omnia sanguine praedita habent. ex cęteris nul lum fere: nisi per proportionem ut polipus. parum enim caloris obtinet omne id genus: propter sanguinis priuationem. cerebrum igitur calorem feruoremque cordis moderatur: &temperiem affert. Sed ut ea quoque pars modico potiatur calore: uenę ad membranam cerebri deueniunt ex utraque uena: maiorem dico: &eam quae ahorta uocatur: &ne calor nimius offendat: non paucę amplę sed frequentes: ac tenues uenę ambiunt: nec sanguis copiosus: &crassus: sed tenuis sincerusque subit eodem. Luctiones etiam ob eam rem ex capite oriuntur in iis corporibus: quibus cerebrum frigidius est quam temperamen tum modicum postulet.