Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 287
Unproofread scanNot analysed yet
cum enim alimentum per uenas sursum respirat: ubi excrementum ob eius loci uim refrigeratum est: fluctiones pituitę: sanieique mouet: quod simile generati oni imbrium euenire intelligendum est: quoad magnum confer re cum paruo licet. Cum enim ex terra uapor exhalat: efferturque in sublime a calore: ubi supernum aerem subierit frigidum con sistit: denuo in aquam propter refrigerationem atque in terram defluit. Sed de his cum de morborum causis agitur: disserere congruum est: uidelicet quoad tractare de iis naturalis scientię interest. Omnus etiam a cerebro proficiscitur: iis quę eam optinent partem animalibus. quę autem carent iis: proportionale suppetit. cum enim sanguinis alentis effluentia refrigeretur a cerebo: aut etiam ob alias causas similes: caput aggrauatur: &quidem somno sopiti ea corporis parte solent temptari: atque efficitur ut calor ad ima cum sanguine subter fugiat: Collecta que copia caloris in loco inferiori somnum facit: &facultatem erigendi corporis aufert ab iis animalibus: quę erecta incedere natura uoluit: cęteris caput erigi prohibet. quibus de rebus seorsum docuimus: cum de sensu &somno ageremus. Cerebrum autem esse commune aquę &terrę constat: ex eo quod ei acci dit. Cum enim coquitur indurescit atque siccessit: ut humore exacto a calore: terrena portio relinquatur: quemadmodum in leguminum reliquorumque fructuum decoctione. quod enim ex terra magna ex parte constant: hinc exacto humore quem exi guum sibi admixtum continent: dura terrenaque admodum ea quoque relinquuntur. homo inter omnia animalia plurimum cerebri habet scilicet proportione sui corporis: &inter homines: mares plus quam foeminę. cordis enim pulmonisque locum calidissimum &sanguine refertissimum homo habet: unde animalium homo unus erectus est. caloris enim natura inualescens incrementum de medio agit pro suo impetu.