Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 288
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque contra multum caliditatis multum humiditatis frigiditatisque opponitur. qua quidem copia fit: ut capitis os: quod caluariam nonnulli appellant: sero ad modum induretur. Cum diu calor euaporetur: quod nulli ex cęteris animalibus sanguinem preditis euenit: iuncturas etiam plurimas in capite homo habet: &mas plures quam foemina eadem de causa: ut locus spirantior sit: &lius in quo plus cerebri habetur. nam si cerebrum uel humet uel siccet supra modum: suo fungi officio non potest. Sed aut non refrigerabit: aut coagulabit. itaque morbos deliria mortes afferet: calor enim cordis atque principium consentien tissimum est: sensumque celerrime facit cum sanguis cerebri ul lo pacto mutatur atque afficitur: sed de cognatis animalium humoribus omnibus dictum fere est. Ost geniti excrementa sunt cibi: idest uesicę sedime atque alui: pręterea genitura: &lac. s. in iis quorum natura hęc optinet: uerum cibi excrementa quibus nam animalibus iuncta sint: &quas ob causas: aptius in consideranda disserendaque alimenti ratione explicetur. de semine autem genitali: &lacte: tractandum est: cum de generatione: alterum enim eorum principium generationis est: alterum generationis gratia habetur. Vnc de cęteris similaribus partibus docendum est: &pri n mum de carne. in iis quę optinent carnem: in cęteris autem de eo quod uice carnis proportione respondeat. hoc enim prin cipium &corpus per se animalium est: quod ratione etiam pa tet. animal enim eo definimus quod sensum optinet: primumque eum qui primus est. Tactum autem primum esse certu est. tactus uero sensorium pars eiusmodi est: aut prima ut pupilla uisus: aut coniuncta per quam agitur: perinde quasi pupillę omne dyaphanes: hoc est translucidum coiungas. Cęteris igitur sensibus nec tribui hoc poterat: neque opereprętium erat effici a natura. At uero tactui dari nece sse fuit. sola enim aut maxime omnium sensoriorum sedes tangendi corpulenta est. Sensui autem patet: cętera omnia eius unius gratia haberi: ossa dico: neruos: cutem: uenas: pilos etiam: &unguium genus: &quicquid eiusmodi iunctum est.