Latin
298
Aristotle, De animalibus 298
Unproofread scanNot analysed yet
superci s lia enim ut delabentes humores arceant: uelut imbricamentum siue grunda humoribus qui capite emanent paratum: cilia ut contra incidentia in oculos: quasi uallum quoddam promineant. supercilia in compage ossium posita sunt: quam ob rem compluribus sene scentibus adeo crescunt: ut tondendum sit. Cilia uenularum clausulis summis inituntur. nam ubi cutis finitur ibidem uenulę etiam desinunt. itaque propter uaporem qui inde crassiusculus prodeat. pilos iis locis enasci necesse est: nisi quid naturalis opificii ad alium usum impediat. Ensorium uero olfaciendi non longe quodammodo euariat. cęteris quadrupedibus uiuiparis: quibus enim maxillę ob longę exeunt in acutum: iis nares in rictu appellato continentur modo quo fieri potest: cęteris ex planatius ad maxillas constant. At elephantus peculiarem hanc partem prę cęteris sortitus est animalibus: nam &magnitudine &uiribus peculiarem. naris est enim qua cibum tam sic cum quam humidum ille capiat. Orique perinde ac manu ammoueat: arbores etiam eadem complectendo euellit: denique ea non alio utitur modo: nisi ut manu. Est. n. hoc animal sua natura simul terrestre &palustre. itaque cum cibum petere ex humore deberet: &tamen spirare necesse haberet: ut terrestre &compos sanguis: nec posset prae nimia magni tudine celeriter discedere ex humore ad aerem: modo nonnullorum quae &aimal pariunt: &sanguinem habent &spirant: Idcirco ut pariter humore at que terra uti posset: necesse fuit. Quale igitur urinatorum nonnulli in strumentum sibi accipiunt: quoquam diu in profundo manent: aerem extrinsecus trahant: talem natura elephanti dedit narem illam pralongam. quam ob rem si quando itur per aquam faciunt: nare emersa respirant: nam ut modo dixi: pro mustis pro nare elephantibus est: &cum fieri non possit: ut naris ad eius modi usum accommodetur: nisi mollis sit aptaque ad flectendum Impedimento enim prę sua longitudine esset ad cibum capiendum: quomodo aiunt de cornibus bouum illorum qui recessu pascere solent sua natura: nam illos quod progredi demisso in terram capite nequeant: recedendo in auersum pasci solitos aiunt.