Latin
33
Aristotle, De animalibus 33
Unproofread scanNot analysed yet
Testes ex eo maribus pendent: de quibus postea partium commu ni examine quemadmodum se habeant disseremus: Hęc eodem modo uel in sexu foemineo omnia natura conformauit atque disposuit: nulla enim parte interiore sexus inter se differunt: nisi utero cuius forma qualis nam sit ex consectionum descri ptione petendum expectandumque est: situs eius ad intestina infra aluum a parte priore tum uesica iuncta supra uterum est: sed de uteris quoque pariter omnibus disscrendum postea est: Neque enim similes dati omnibus sunt: nec forma simili con stituti. Si uterus cęterorum quoque animalium uulua dicenda est partes hominis tum interiores: tum exteriores hastalesque: &ad hunc modum haberi perspectum est.