Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO RIA ANIMALIVM LIBER. II. IN TERPRE TE THEODORO. AETERORVM ANIMALIVM cay. partes: aut communes omnium sunt: ut superiore uolumine explicatum est: aut aliquorum generum proprie: eędem aut diuersę ue inter se sunt eo modo quo superius dictum est. Quippe cum omnia fere aimalia genere diuersa partium quoque suarum plurimas specie habeant diuersas: &aut proportione tantu easdem: genere autem diuersas. Sunt etiam complures: quae aliis datę: aliis denegatę sunt: ergo quadrupedes: quae animal generant: caput collum: &omnes capitis partes sortiuntur. uerum ipse singulę partes: forma inter se differunt iam leoni ceruix osse uno: rigida constat: nec uertebris ullis iun gitur: Interiora autem omnia canibus similia continentur: Ha bent quadrupedes quę animal generant omnes uice brachiorum crura priora sed pręcipue quę multifide sunt: hę manibus suo digitato pede respondent: Hoc enim ad plura quasi manu utum tur: partem etiam lęuam minus qui homo absolutam habent: &agilem: excepto elephanto qui digitos numero quinque in diuisos leuiterque discretos: crura priora multo posterioribus longiora: &malleolos posterioribus imis cruribus possidet: habet pręterea talem tantamque narem: ut ea manus uice utatur Quippe qui non nisi ad os illam admouens: &bibat: &ędat suo etiam rectori eam erigit: atque offert &arbores quoque eadem prosternit: "iens immersus per aquam ingreditur: ea ipsa ędita in sublime: reflat atque respirat adunciuscula parte sui postrema naris hęc est: sed flecti non potest: Cartilaginea enim &proinde rigidiuscula est: solus etiam animalium homo ambidexter: hoc est: dexter manu utraque nascitur: pectus ani malia omnia humano proportionatum pectori habere uisuntur uerum non simile latum enim pectus humanum est: Cętera an gusta: Nullum est enim quod pręter hominem mammas parte gerat priore elephantus mammas duas quidem: sed non in pe ctore habet: Sed paulo citra: flectunt autem crura priora contra atque posteriora: &econtrario qui homo membra inflectat excepto elephanto: Quadrupedes enim quę animal generant: ge nua ante se flectunt suffragines in auersum: aduersaque inter se habent connexa curuaturę crurum suorum elephas: non ut aliqui retulerunt agit: sed considendo crura inflectit: nequit tamen prę nimio pondere utrumque in latus ęquilibrio quodam uergere: Sed aut lęuo incubat aut dextro: atque eo ipso habitu requiescit: Flectit hic certe suos posteriores poplites modo hominis: At ouiparis quadrupedibus: ut crocodilo: lacertę: &re liquis generis eiusdem: crura tum priora: tum etiam posteriora retro flectuntur: paulum in latus uergentia: nec secus in cęteris multipedibus agitur: nisi quod medii pedes subinde ambigui amplius in latus flectuntur homo inflexum membrorum suorum eodem e contrario agit.