Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 34
Unproofread scanNot analysed yet
quippe qui brachia sa β κ retrorsum flectat: quanquam ita ut paulum uergant in latera exteriora: crura ante contrahat recte: sed quod ante tam priora qui posteriora inflectat nullum est. Omnibus uero humeri armi ue contra: quam cubiti aut crura priora flectuntur: coxę etiam contra quam suffragines: Cum itaque homo contra qui magna pars cęterorum animalium flectat: fit ut si qua alia membris huiuscemodi constant: Ea quoque e contrario flectant: aues etiam suos inflexus similes quadrupedibus agunt: crura enim quę bi na habent: in posteriora curuant: alas quas uice brachiorum: aut crurum priorum optinent: in priora: uitulus marinus tanquam lęsa imperfectaque quadrupes est: quippe qui continuo a scapulis pedes habeat manibus similes modo ursę: in quinos enim finduntur digitos: qui singuli ternis articulis flectantur: &un guibus muniantur non magnis: pedes quoque posteriores qui nis discretos digitis habet: &curuatura: &unguibus cum pri mis conuenientes uerum forma proximos piscium caudis: Motus animalium quadrupedum ac multipedum per diame trum agitur quomodo subsistere etiam solent: Initium autem incedendi omnibus a dextris partibus gradiuntur: pedatim le ones: &genus camelorum utrunque bactrianum dico atque arabium pedatim inceditur: Cum pes sinister non transit dextrum: sed subsequitur partes quas homo habet priores quadrupedes in fra habent supinas: Quas autem ille posteriores hę pronas ma gna item quadrupedum: pars caudam habet: nam uitulo quo que marino cauda inest quanuis exigua: cerui modo de genere simiarum postea dicemus: omnia fere quadrupeda eademque uiuipara sunt: pilosa: nec hominis modo leuia esse nouimus: homo certe paucissimis exiguisque integitur pilis nisi in capi te qua quidem parte: hirtissimus omnium ipse est: cęterisque pi lis uestiuntur: partes pronę pilosiores sunt supinę: aut glabrę omnino: aut minus pilosę habentur: At homo contra cilium etiam homini utraque in palpebra: &alę opletę pilis: &pubes: quod cęteris abest: Carent. n.