Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 332
Unproofread scanNot analysed yet
fęl igitur non alicuius gratia: sed purgamentum atque inutilem esse materiam constat. quamobrem pulchre a ueteribus dicitur illis qui causam: cur diu tius uiuatur: fęllis uacuitatem esse aiunt. argumento ex sollipedum: cer uorumque genere deducto. hęc enim &fęlle uacant: &diu uiuunt. Quinetiam ea quae illi non uiderint fęlle carere: ut delphinus ut came lus longeua sunt. iecoris enim naturam ut oportunam ac necessa riam omnibus sanguineis animalibus causam pro sua qualitate affer re: uiuendi plus minusue temporis ratio est. excrementum etiam tale huius uisceris esse: Cęterorum autem nullum ratio exigit. Cordi. n. nullus eiusmodi humor approquinquare potest. quoniam illud affectum nullum patitur uiolentum. cęterorum autem uiscerum nullum necessa rium animalibus est: nisi iecur. absurdum autem sit: nisi ubicumque pitu itam aut alui sedimen uideris: excrementum id esse putes. parique modo debile fęlleue censeas: sed locis discrimen elicere uelis. At de fęlle quam ob causam alia habeant: alia non habeant: satis dictum est Estat ut de lactibus: &omento disseramus. hęc enim hoc r in loco &cum intestinis continentur. Omentum membrana est aut seuosa: aut adiposa. s. utromodo pinguescere animal solet. Quęnam differentia inter hęc sit: dictum iam est: oritur id de medio uen tre tam uniuentri quam multiuentri generi: qua ueluti sutura descri bitur. inest enim &in uentre ut in corde suturę uestigium quoddam: unde omentum exorsum reliquam uentris partem cuncta que intestina complectitur: in omnibus sanguine pręditis: tum ter restribus: tum aquaticis aimalibus ortus omenti talis necessario eue nit: cum enim sicca aut humida mistela calescit: ultimum semper cutis membraneuę speciem recipit. hic autem locus plenus alimenti eiusmodi est. Item propter membranę densitatem quod sanguinei alimenti transmis sum colatumque est: id pingue esse necesse est. tenuissimum enim hoc est: &calore loci istius concoctum pro carnosa &sanguinea coagmenta tione in seuum aut adipem euadere necesse est: Omentum ratione hac gignitur: sed natura eo abutitur ad cibi meliorem concoctionem: ut facilius celeriusque cibus concoquatur. calor. n. uim habent concoquendi. pin gue autem calidum est: &omentum pingue est: itaque de medio uentre oritur quoniam reliquam uentriculi partem iecur insidens fouet: hęc de omento.