Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 333
Unproofread scanNot analysed yet
Vod autem lactes uocant: membrana &ipsum est partendens conti tinua: de intestinorum tenore ad uenam usque maiorem: &ahor tam: plena uenarum multarum: atque frequentium: quę ab intestinis ad uenam maiorem ahortamque permeant: Ortum eius similiter atque cęterarum partium necessario esse comperiemus. Sed quam ob causam data sit animali bus sanguine praeditis: considerandum est. cu. n. necesse sit: ut animalia ci bum extrinsecus capiant: rursusque ex hoc alimentum fiat: quod in omnes corperis partes digeratur. quodim exanguibus nomine uacat: in sanguineis sanguis appellatur: ideo aliquid adesse oportet: quo tanquam radice cibus de uentre ad uenas deferatur. Itaque ut stirpes radicibus terrae innixę cibum inde hauriunt: sic animalibus uenter &intestinorum uires pro terra sint: a quibus capiant alimentum. quamobrem lactes sunt: uenas sibi inditas habentes: quasi radices. Sed cuius rei nam gratia lactes habeantur: dictum iam est. Quemadmodum autem capiant alimentum: &quonam pacto per uenas ex alimento ingesto subeat eas partes: quod in uenas digeritur: explicabitur: cum de generatione alimentoque animalium agemus. Sed enim ut animalia sanguine prędita constant partibus: quę declaratę adhuc sunt: &quas ob causas dictum iam est. sequitur quod &reliquum est: ut quae ad generationem partinent quibus foemina differat a mare exponamus: sed quoniam de generatoe tractandum est: de iis quoque tunc disserere: cum de illis tractamus congruum est. VE autem mollia quęque crustata uocantur: plurimum ab iis quae ex plicauimus differunt. iam. n. omnem uiscerum naturam ea non habent: nec ulla ex reliquis quae sanguime carent: quae duo genera sunt. alterum quod testa contegitur: alterum quod insectum uocatur. sanguinem enim ex quo ui scerum natura constat: nullum ex iis optinet. quoniam affectus eius modi quidam eorum essentię proprius est: etenim sanguinem alia habere: alia non habere in ratione recipitur: quae essentiam eorum definiat. nihil etiam ex iis quorum gratia uiscera habent aimalia sanguimne praedita: datum eiusmodi animalibus est. non enim uenas hęc habent: non uesi cam: non usum spirandi: sed unum quod cordi proportionetur: id habeant ne cesse est. uis enim animę sentiendi uitęque causa: parte aliqua corporis principium animalibus omnibus est. At uero partes ad uictum pertinentes ea quoque omnia necessario habent: quaqui uarie: propter loca quibus cibum recipiant.