Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 334
Unproofread scanNot analysed yet
hahet mollium genus parte: quod os uocatur: binos dentes: atque in ore pro lingua carnosum quiddam quo uoluptatem ęsculentorum discernat. Crustata etiam parimodo binos dentes habent primores: &carnosum illud quod linguę proporcionetur: nec non crustata omnia partem eiusmodi habent eadem causa qua sanguinea uidelicet ad cibu sentiendum: Quoniam etiam insecta simili ratione: aut promuscidem habent ore prodeuntem: ut apum: muscarumque genus ut dictum iam est: aut in ore conditam partem eiusmodi possident ut formicę: &si qua alia sint generis eiusdem. Dentes quaedam ex iis habent: quanquam diuersos: ut apum muscarumque genus: quaedam non habent quę cibo utantur humido. insectorum enim complura non uictus sed armorum gram: dentes optinent. Testatorum autem quaedam ut principio diximus: linguam appellatam habent robustam. cochę dentibus etiam binis fulciuntur: ut crustata. stomachus siue gula ab ore pralonga mollibus est: quam ingluuies excipit: quaodo auibus: tum uenter coniungitur: &intestinum uentri annexum: simplex usque ad exitum tendit. sepiis igitur &polypis uenter similis: tum figura: tum tactu est. At iis quas lolligines appellamus bina quidem conceptacula uentris speciem gerunt. Sed alterum minus ingluuiem imitatur: &tactu discrepat: quoniam corpus etiam totum carne molliore constat. habent hęc ita eas partes eadem cause qua aues: neque. n. eorum ullum potest commolere cibum. Ita que ingluuies uentri preiacet. habent etiam praesidu salutisque gratia quod atramentum uocatur. Tunica contentum membranea exitum finemque habens: qua alui excrementa emittunt: parte quae fistula uocatur: quae in supinis posita est. Sed cum atramentum hoc mollia habeant omnia: tum pręcipue pluri mumque sepia continet. Quotiens enim metu parterrentur: hoc effuso hu more aquam infuscant: sibique nigrorem. septum proponunt: &turbulentiam quasi quo se abscondant: habent hoc atrametu lolligines: &polly pi supra: apud mutim potius positum. sepię infra ad aluum, copiosius enim habent: quoniam magis utantur: quod iis propterea euenit: quia uitam littoralem traducunt: &tamen nihil quo sibi auxilientur aliud ha bent: quomodo polypi &brachiis sibi sufficiunt: &colorismutatione: quae &ipsa accidit ei per metum: ut effusio atramenti lolligo sola ex his gaudet alto. uitamque pelagicam agit. sepia igitur plus continet atramenti: &infra: quoniam copiosius facilius enim &longius profundere maiori ex copia poterit. fit in hoc genere atramentum: ut in auibus: quod per excrementum album terrenum subsidat. nam id quoque caret uesica: quantumque terrenum maxime sit: in atramentum secernitur: &plurimum sepię consistit. quoniam plurimum terrenę materię habeat. argumento sepium est: quod tale tantumque sit. hoc enim polypus caret. Iolligo cartilaginosum ac tenue gerit. Quam ob causam hoc alia habeant: alia careant: quale que in utroque habeatur genere dictum iam est.