Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 379
Unproofread scanNot analysed yet
nam si ex illis tantum Similes autem parentibus sunt: partium potius dissimilarium forma: ut faciei: manuum: pedum. Quid nam obstet ne ille quoque similes sint secessu ex toto: sed alia causa quando nec in ipsis quidem similitudo: propterea sit: quia ex toto corpore semen genitale secesserit: sed si ex dissimilaribus tantum. ergo non ex toto &partibus omnibus. At ex similaribus magis conueniat. Sunt enim priores &dissimilares ex similaribus constant: &ut facie ac manibus similes procreantur: sic &carne &unguibus. At uero si ex utrisque quisnam modus sit generationis. constant enim partes dissimilares ex similaribus: itaque quod ex his secedit: ex illis quoque secesserit. atque ex ipsa compositione perinde: quasi a nomine scripto quippiam proficiscatur: si a toto uel à qua uis syllaba proficiscetur. quod si a syllabis ab elementis compo sitioneque prodierit: itaque si ex igne &reliquis eiusmodi carnes ossarie constant: ex elementis potius fuerint. nam ex compositione quonam pacto possint? At qui sine ea simile esse nihil po terit: quod si quid eam postea creat: id causa similitudinis fuerit: non secessio ex toto. Item si partes distractę in semine sint: quo nam pacto uiuat: sed si coniunctae paruum quoddam animal fuerit. genitales etiam partes quonam pacto consistant: non enim simile est quod a mare &foemine secedit. item si utriusque semen ęque ex toto uenit: duo animalia generabuntur. utrunque enim omnia habebit quamobrem empedocles maxime (si ita dicendum est) consentanea huic rationi scripsisse uidetur hoc qui dem loco. nam si alibi diuersa: non bene. dicit enim maris ac fę minę quasi symbolum esse. totum uero a neutro proficisci: Sed discerpta gerunt mas ipse &foemina membra. cur enim foemina non ex se ipsa generet: si quidem semen ex toto secedit: &conceptaculum optinet. Sed ut uidetur: aut non ex toto sece dit: aut ita ut ille ait: non ex utroque eadem secedunt. quapropter alterum alterius coitum desiderat.