Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 380
Unproofread scanNot analysed yet
sed impossibile illud quo que occurrit. nec enim maiora possunt distracta seruari: anima taque esse: quomodo empedocles generat amore: cum dicit mul taque ponuntur capita absque sua ceruice. mox enim coalescere coagmittarique ait: quod fieri non posse apertum est: quando nec anima uitaque omni uacua seruari possent: neque ueluti plu ra animalia coalescere in unum. &iis qui ex toto secedere aiut: accidit: ut eodem modo quo ille dicant. nam ut tum amore in terra: sic iis in corpore agitur. non enim fieri potest: ut partes coniungantur: commeandoque: eodem deueniant. Tum etiam quo nam pacto dirimantur superiora: inferiora: dextra: sinistra: prio ra: posteriora. hęc enim omnia carent ratione. item cum partium alię facultate: alia affectibus distinguantur: uidelicet dissimilares eo quod efficere aliquid possint: ut lingua: ut manus. Similares du ricia: mollicia: &reliquis eiusmodi affectionibus: non enim ut cumque se habet: sanguis est: aut caro. Constat ob eam rem fieri non posse: ut quod secesserit uniuocum sit: cum partibus corpo ris. uerbi gratia ut sanguis a sanguine: caro a carne proueniat. At si ex diuerso quodam sanguis fiat: non ea causa similitudi nis fuerit: quod ex omnibus partibus decesserit: ut aiunt: qui ita opinam tur. Satis est enim ex una tantum secedere: quandoquidem non sanguis ex sanguine gignitur. cur enim non omnia uel ex uno gignantur. hęc enim sententia eadem esse uidetur: atque illa anaxa gore: ut similare gignatur: nisi quod ille commune id de omnibus asserit. hi uero generationi tantum animalium tribuunt. Ad hęc quonam pacto ista augeantur: cum ex toto secesserint. ana xagoras enim probe ait: carnes ex alimento carni accedere: sed iis qui eadem non dicunt: &tamen secedere ex toto pronuntiant: quonam pacto alio accedente majus quicquam efficietur: si quod accesserit maneat. At si mutari quod accesserit potest: cur non iam inde ab initio semen sit tale: ut gigni ex eo possit sanguis &caro! non ipsum sit sanguis &caro: nec uero dici potest: temperatione postaugeri: perinde ut uinum aqua adiecta. ita enim principio maxime sincerum meratumque esset unumquodque.