Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 381
Unproofread scanNot analysed yet
nunc uero et caro &os &quęuis alia pars quod dicitur: id postmodum ma gis est. Seminis autem partem aliquam dici neruum esse: aut os longe plus est quam u noster sensus assequi possit. ad hęc si foemina &mas differunt inter se uteri ratione: ut empedocles ait. Funditur in puris mas foemina frigore inito mutari uidemus tam uiros quam mulieres: ut quemadmodum ex infęcundis fęcundi sic ex habilibus foeminę procreandę ad maris procreationem propensi euadant: quasi non sit causa in secedendo ex toto nec ne: sed in moderatione immoderatoeue eius quod ex muliere uiroque secedat: aut ob aliquam eiusmodi causam: si hoc inquam ita esse ponamus. constat non propterea esse fęminam: quia ex quodam secesserit. itaque nec partem quidem quam propriam habet mas: aut foemina secessu consistere. Siquidem semen idem et mas effici potest &foemina: tanquam