Latin
381
Aristotle, De animalibus 381-2
Unproofread scanNot analysed yet
non alterutra pars in semine sit. Quid igitur referat: de hac parte ita dicatur: an de cęteris nam si semen ab utero non prouenit: eadem cęteris quoque partibus ratio seruanda est. Item nonnulla animalia oriuntur ex nullis uel eiusdem uel diuersi generis animalibus: ut muscę &genera papilionum: ex quibus gignuntur quidem animalia: sed non similis naturę: sed genus quoddam uermiculi. patet igitur non semine quod ex cunctis partibus secesserit generari quęcunque diuersi generis sunt. nam similia es sent. siquidem similitudo indicio esset: quod ex cunctis secesserit. quędam etiam animalia uno coitu plura generant. plantas uero omnino motu eodem: omnem annuum fructum afferre cetrum est: quod fieri non posset: si ex cunctis partibus semen secerneretur. singulas enim e singulis uel coitibus: uel secessibus: fieri secretiones necesse est: nec uero fieri potest: ut in utero diuidatur. iam enim tanquam a planta nouella aut animali nuper ędito: non semine separetur. Item quę a uulsione seruntur: semen afferunt. er go &prius quam a uulsa sererentur: ex eadem sui magnitudine fructificasse non ex tota planta: destrictum semen tulisse certum est. Omnium uero maximum argumentum in genere insectorum animaduertimus satis: quod &si non omnium: tamen plurimorum fęmina per coitum particulam quandam suam inserit in marem: &quidem coi tum ita agunt quod antea dictum est. Subiecta enim in supera indere uisuntur: quanquam non omnia: sed plurima ex iis que explorata habemus. itaque in iis etiam maribus qui semine emittunt: non causa generationis est: quod ex toto secesserit: sed alio quodammodo de quo postea uidebimus.