Latin
5
Aristotle, De animalibus 5
Unproofread scanNot analysed yet
Historia primum obtinet locum: atque ut no men ipsum significat expositionem continet rei: quod est siue ut sit: quod scholę philosophorum nostrę ętatis: quia est dicere solent. Mox libri de partibus: ac de generatione causam cur ita sit: declarant: aiteri finalem pręcipue. alteri agentem: cum enim rem cuius causam reddere uolumus exploratam cognitione quod est: habere debeamus: recte &scribitur historia ani malium: &pręcedit in edocendis causis: unde nam: aut quem ad finem: siue cuius gratia: condita quęque sunt a natura: pręcipue inquam finalem agentemque causam: nam obiter quidem materialis quoque passim pro rei desiderio exponitur: ut simul aut necessitatis: notęque melioris ratio declaretur: aut ex quo: undeque consistant quęque demonstretur. Sed quanquam libris nouem interpretatio hęc historiarum consummatur: tamen qui nonus in exemplari gręco continetur: hunc ego septimum col locaui: nec id temere factum existimo. Agitur enim in eo de hominis generatione: quam rem aristoteles continuo a generatione cę terorum animalium pollicetur explicaturum. Itaque cum quinto &sexto libro cęterorum animalium generationem exposuis set: nulli dubio esse debet: quin ille septimum hunc collocarit: Sed appellicon Theius de quo Straho plura: ut alia permulta in excribendis aristotelicis libris deprauauit: sic id permutasse uidetur: existimans ultimum esse totius historię collocandum: quoniam cum aristoteles agere de generatione inciperet: ultimo loco de homine dicturum pollicitus est: At ille non ultimo totius historię dixit: sed eius loci: quem de generatione tractaret quod patet ex iis: quae in sexto: qui secundus de ge neratione est: locum eum absoluens: scribit: sequitur: inquit ut pari modo de iis: quę in terrestrium genere animal pariunt: atque etiam de homine disseramus: Tertius igitur hic a primo de generatione collocandus est: quo fit ut idem septimus totius or dinis historię habeatur: Sunt etiam exemplaria tum gręca tum uero latina quę habeant fragmentum quoddam historiis ad ditum: sed id causas quasdam materiales agentesque generatio nis humanę exponit: non historiam complectitur. Itaque non inter historię libros hoc ego ponendum duxi: sed si collocan dum uspiam est: libris de generatione: meo quidem iudicio coniungendum est: inspicere singulos hos libros: ac legere ue lis summe princeps: quoad tuę occupationes patientur. Vt &re explorata iudicare: &si quid uoluptatis est in legendis na turę operibus oblectari possis. Non enim me offensurum tuas aures puto: quanquam non gręco mihi patrio: sed peregrino utor sermone.