Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 408
Unproofread scanNot analysed yet
itaque fit ut fines mensium qui media sint frigidiores. igitur postquam excre mentum mutatum in sanguinem est: mestrua moueri tendunt: eo quem modo dixi circuitu atsi concoctum non est: paulatim aliquid subinde secernitur. quamobrem quę alba uocantur paruis adhuc &puellis proueniunt. Seruat corpora integra uterque ex crementorum hic secessus cum modice fit: utpote cum ab excremen tis uindicentur: quę causę corporibus sunt ut egrotent. Sed si uel non fit uel in modicem fit damnum euenit. aut enim morbi oriuntur: aut corpus emarcessit &extenuatur: quamobrem &ea alba cum frequenter mouentur: &superant incrementum auferunt puellarum. Fit igitur necessario excrementum hoc ob eas quas diximus cau sas. Cum enim natura concoquere nequeat: excrementum fiat ne cesse est: non solum alimenti inutilis: sed etiam in uenis &partenuis simas uenas exundando superet: sed melioris notę finisque gra tia natura eo abutitur in hunc locum. s. generationis causa ut qua le erat futurum tale alterum oriatur. iam enim tale potentia est: quale est cor pus cuius secretio est. foeminis igitur omnibus excrementum fiat neces se est. Sed sanguineis amplius: earumque mulieribus plurimum: uerum cęteris quoque aliquid colligi in uuluarium locum necesse est: causam quamobrem sanguineis amplius eorumque homini plurimum ante expo sui: sed cur in foeminis omnibus excrementum hoc inest: in maribus non omnibus inest? (quaedam enim non emittunt genituram) sed ut quę emit tunt motu suę geniturę creant quod instituitur ex materia contenta in foemina: sic ea motu suo interno in ea parte contento: unde semen secernitur idem faciunt &constituunt. pars ea locus septi transuer si est in omnibus id habentibus. principium enim naturę cor pro portionaleue est: causa in quam cur omnibus maribus non sit excrementum gentale: cum omnibus foeminis sit. Quod animal corpus est uimatum ad quod instituendum foemina semper materiam praebet: mas uin creundi. hanc enim eorum utrique facultatem tribuimus: idque est: quo alterum mas alterum foemina sit. itaque corpus &magnitu dinem pręberi a foemina necesse est: a mari nihil tale necessario desideratur. nec enim instrumenta in iis quę efficiuntur in esse: neque ipsum efficiens necesse est. corpus igitur ex foemina est: amina ex mare.