Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 433
Unproofread scanNot analysed yet
Idem in uniuersis ouis quod in singulis euenit: ut lutea cuncta in medio constituantur candida circiter ambiant: sed quam ob causam alia sis unicolora alia bicolora sunt oua dictum iam est. s. Ecernitur in ouo principium genitale maris ea parte qua ouum utero adhęret: fitque proinde dissimile quod bico lor est: nec plane rotundum: sed altera parte acutius quoniam partem eam differre oportet: in qua principium illud continetur. quamobrem durius ea ipsa parte est ouum: quam inferiore. princi pium enim operiendum custodiendumque est: exit etiam pars oui acuta post: quod enim adhęret: id exire postea conuenit. adhę ret autem ea parte: qua principium continetur: et principium ipsum in parte acuta est. Idem in plantarum etiam seminibus modus est. princi pium enim seminis adhęret: aut ramo aut putamini: aut pulpe ut in legumine patet. qua enim biualuis fabarum strues: &cętero rum id genus coniungitur: hac principium seminis adhęret. Sed quęres de incremento ouorum quonam modo ex utero ueniat. aimalia enim per umbilicum capiunt cibum: oua quo cum non modo uermium ipsa per se recipiant incrementum. At si quid est quo ad hęrent: id quonam transeat perfecto iam ouo: nihil enim tale exit cum ouo: ut umbilicus cum animali: quod enim circiter am bit: teste perfecto iam ouo efficitur. recte igitur hoc ita que ritur. Sed latet: primo membranam mollem id esse: quod postre mo testa efficitur. Perfecto enim ouo durum ac rigidum eua dit ita modice: ut exeat adhuc molle. dolorem enim moueret nisi ita exiret: egressum statim refrigeratum duratur euaporato hu more quamprimum qui exiguus inest: relictaque portione terrena. Huius itaque membranę particula quędam umbilicaris parte acu ta principio continetur: tenditque paruis adhuc ueluti fistula quod in eiecticiis inchoatis ouis patet. nam si auis madefacta aut alia causa in algescens eiecit cruentus adhuc cernitur conceptus: ha bensque sibi annexam appendiculam umbilicarem: quae ouo amplius incres cente obtenditur latius atque minuitur. perfectoque mucro exitum con plet. membrana interior sub hoc umbilico est: quę uitellum albumenque ab eo disterminet. ubi iam ad consumationem uentum est: ouu absoluitur totum: &umbilicus ratione non insuper apparet: ex tremum enim ultimum eius est. Partus ouorum contra atque animalium euenit. animal enim uersum in caput suumque principium nascitur. At ouum quasi in pedes conuersum exit: cuius rei causę quod dixi mus est: quod ouum ea parte qua principium continetur adhęret.