Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 454
Unproofread scanNot analysed yet
Querit enim ille differentiam huius generationis &reddere conatur: sed an be ne necne id alio pertinet: tum etiam si caliditas &frigiditas cau sę sint: ut partes hę differant: hoc explicare debuerunt: quia ita uolunt. hoc enim fere est docere de generatione maris ac foemi nę: his enim partibus plane differunt: nec parum negocii est: cau sam generationis earum partium ab illo principio ducere: cum necesse sit ita sequi: ut si animal refrigeratur: pars efficiatur ea quam uterum appellamus: si calescit non hęc efficiatur. eademque modo de iis partibus quę ad coitum accommodantur. nam ese differunt in ter se ut ante expositum est. Ad hęc sępenumero euenit ut eadem in parte uteri gemini mas &foemina generentur: idque satis inspexi mus in dissectionibus animalium uiuiparorum: tum pedestrium: tum etiam piscium. Quę si non ille conspexerat merito errabat: cum eam afferret causam. sed si cum hęc explorata habuisset ita sensit. absurdum sane est quod insuper putarit causam uteri esse caliditatem aut frigiditatem: ambo enim semper aut mares aut foe minę efficerentur: Quod non ita euenire uidemus. Item cum partes eius quod gignitur discerptas esse fateatur: partim enim in mare partim in foemina esse putat: ideoque alterum coire cum altero concupiscere. magnitudinem earum quoque partium esse diuisam uelleque coniungi necesse est: non refrigeratione calefa ctioneue ita institui. sed seminis huiusmodi causę complura fortasse obiici possunt. modus enim hic causę figmento simi lis est omnino: cęterum si ratio seminis ita se habet: ut explica tum a nobis est: &neque ex omni corporis parte decedit neque ma teriam ullam iis quę gignuntur prębet quod proficiscitur amare. Iam &ei &democrito: &si quis alius ita censet. occurrendum simi li modo est. nec enim discerptum esse potest seminis corpus: ut partim in foemina sit partim in mare: ut empedocles censet cum di cat: sed discerpta gerunt: mas ipse &foemina membra. neque totum ipsum ex utroque decedens: quia pars aliqua partem aliam uicerit: ideo efficitur mas aut foemina: quanqui omnino melius partis exuperantia foeminam aut marem effici dixerit: quam per incuriam calori aut frigori tantum caunum tribuat: sed cur formam etiam genitalis diuersam esse una eueniat causa reddenda est: ut hęc semper uicissimi consequantur. nam si quoniam iuxta sunt: ita fit. reliquę etiam quęque partes consequi debuerunt. sunt enim inter eas quę supe rant alię aliis propinque.