Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 488
Unproofread scanNot analysed yet
Velus enim multitudo pilorum est Sunt etiam quę mollem quidem habeant pilum: sed minus tenuem ut lepores. contra quam oues. leporum enim pilus per summa cutis enascitur. quam obrem longitudine caret: &simile accidit ut in iis quae lino decerpuntur: quę quamuis mollia sint: tamen nullam longitudinem habent: nec implexum ullum recipiunt. Oues frigidi tractus contra quam homines afficiuntur. Scybte enim molli sunt pilo. At oues Sauromaticę duro. cam eadem quae in omnibus feris est. frigus enim indurat propterea quod cogendo exiccat. Cum. n. calor eximitur humor una euaporatur. Itaque non solum pilus: sed etiam cutis terrena duraque euadit. came in feris uita agrestis est. In cicuribus autem his loci frigiditas. Iudicium uel echini pelagici faciunt: quorum usus contra urinę stillicidia est. quippe qui frigiditate maris praalti in quo degunt (sexaginta enim atque etiam amplius passuum gurgite oriuntur /Ipsi quidem exigui sint: sed acu leos grandes durosque gerant. came magnitudinis est: quod incrementum corporis diuersum eo est. Cum. n. parum caloris optineant neque con coquere possint multum ob eam rem habent excrementi. aculei autem &pili &reliqua generis eiusdem excremento nascuntur. duri uero &rigidi modo pene lapidis constant perper frigus &gelu. eodemque modo cętera quae terra gignit duriora terrosiora lapidosioraque gignuntur locis aquiloniis qui austrinis: &uento expositis qui concauis &quietis. frigent enim omnia magis humorque euaporatur. Indurat igitur tum calor: tum frigus. Nanque euenit ut ab utrisque humor euaporetur. s. a ca lore per se a frigore per accidens. Vna. n. cum calore humor abstrahitur nullus. n. humor sine calore est: sed frigus non modo indurat sed densat etiam. calor uero laxat: rarioraque facit. Eadem came est ut natu grandibus duriores &pili &pennę &squamę reddantur. cutes enim duriores crassioresque efficiuntur senescente ętate resiccantur enim. &quidem senectus ipsa ut nomen significat terrena est: quoniam sine calore est &cum calore humor defuerit. Calui omnium maxime animalium homines aparte efficiuntur: quod genus affectonis generale quodammodo est. nam &plantarum alię semper frondent: alię frondem amittunt. Et aues quae certo tempore se abdunt: &latent: pennas amittunt: qualis affectus caluicium in hominibus est: quibus accidit ut caluescant. Cum enim paulatim &frondes &pennę &pili defluant: ubi uniuersim hic affectus euenerit: uocabula accipit hęc caluescere: defrondescere: depennescere. Causa autem huius affectus inopia humoris calidi est: qualis pręcipue est humor pinguis. quocirca plantę quę pingues sunt fronde perpetua uirent: sed de his alias. sunt enim iis uel alię causę huius comites affectionis. Euenit hoc plantis hyberno tempore. mu tatio enim hęc potior quam ętas earum est.