Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 489
Unproofread scanNot analysed yet
Animalibus etiam quę latent idem tempus iacturę est. Sunt enim minus quam homi nes natura humida atque calida. homines autem suis ętatibus hyemem ęstatemque agunt. quamobrem nemo antequam coire inci piat caluescit: sed a uenereo coitu potius id euenit: scilicet iis qui sua natura sint eo propensiores. Cum enim cerebrum frigidis simum omnium corporis partium sit: tum rei uenereę usus refrigerat. caloris nanque sinceri naturalisque secretio est. Itaque cere brum sentit merito prius. quę enim imbecilla uitiosaque sunt causa parua exiguoque momento immutatur. Quapropter si quis cogi tet ut &ipsum cerebrum parum calidum est: magisque talem esse obductam cutem necesse est: atque etiam magis naturam pilorum uidelicet quanto plus ipsa caloris origine distet: recte ita uenire existimabit: ut qui semen ferant: ea ipsa ętate caluescant: qua semen emittant eadem causa est: &ut priore capitis parte caluescant: &ut hominibus solis omnium animalium id eueniat. quod enim parte priore cerebrum continetur: hinc ea parte caluescimus. quod autem homo maximum humidissimumque cerebrum habet: hinc solus animalium ita afficitur. mulieres non caluent: quoniam natura earum similis puerorum naturę est. utraque enim sterilis seminalis excrementi est. spadones etiam non caluescunt: quoniam in foeminam mutantur: &pilos qui postea gignuntur: aut non producunt: aut amittunt si forte habent: pręterquam pu bem: quam mulieres etiam habent: Cum caeteris illis careant. oblęsio enim haec mutatio de mare in foeminam est. causa uero ut quę latent rursus penas recipiant: quęque frondem amiserint denuo fiondescant. caluis autem nunquam redeat pilus: quod anni tpara illis muta tioem corporis magis afferunt.