Latin
496
Aristotle, De animalibus 496
Unproofread scanNot analysed yet
Item recentiorum nerui nondum intenduntur: senescentium iam laxantur. quamobrem ad motum quoque sunt imbecilliora: sed potissimum tauri neruosi sunt: &eorum cor ita constat. Itaque contentiorem eam optinent partem qua spiritum mouent: quasi fidiculam intentam: talem cordis bubuli esse naturam si gnificatur: uel eo osse: quod in nonnullis gignitur. ossa enim naturam neruorum requirunt. Xecta omnia in foeminam mutant: &quoniam uires neruosę in suo originali principio laxantur: similem foeminis mittunt uocem. laxatio uero similis fit: ut si quis fides intendens adhibuerit: pondus quod annexum reddat contentiores: quomodo textrices faciunt: quę cum stamiua distenderint: annectunt quas lęuas uocant. ita enim natura quoque testium annexa mea tibus seminalibus dependet: qui meatus ex uena tendunt: cuius origo ex corde est: iuxta ipsum principium quod uocem moueat. quamobrem meatibus seminalibus immutatis: ad eam qua se men excernere possunt ętatem. pars illa quoque una cum iis immu tatur: qua immutata uocem etiam mutatur: maxime. s. maribus. sed foeminis etiam idem accidit: quanquam obscurius: quod quidam hircire appellant: cum uox mittitur inęqualis. post uero restituitur in sequentis ętatis grauitatem aut acumen. Sublatis igitur testibus: tentio quoque meatuum laxatur: quomodo in fidicula et stamine sublato pondere: laxatis his principium quod moueat uocem eadem ratione laxatur. Causa hęc est quamobrem execta mutentur in foeminam: tum uoce: tum etiam reliqua forma: quo niam ita accidit ut principium laxetur: ex quo intentio corporis est: non ut quidam existimant quod testes ipsi copula sunt multo rum principiorum: sed paruę mutationes causam afferunt magnarum mutationum non sui ratione. Sed cum euenit ut princi pium una cum iis ipsis mutetur. principia enim quanuis magnitudine parua sint: tamen facultate sut magna. hoc est enim principium esse: ut ipsum quidem causa sit multorum: sed ipsius nulla sit superior causa. Caliditas etiam aut frigiditas loci confert eodem ut natura tale constituatur animal: quod aut grauem aut acutam uocem emittat. Spiritus enim calidus crassitudine sua grauitatem efficit uocis. frigidus prę sua tenuitate contrarium facit: quod uel in tibiis patet. qui enim calidiore utuntur spiritu: &talem emittunt: qualem siticines &lamentantes: grauiorem sonum inspirant tibiis. asperioris autem uocis: aut lęuioris.