Latin
497
Aristotle, De animalibus 497
Unproofread scanNot analysed yet
omnis denique huiusmodi inęqualitatis causę est: membrum instrumentumque per quod non fertur: cum aut asperum est aut lęue. denique aut ęquale aut inęquale. constat hoc ita esse cum aliquid humoris in arteria inest: aut asperitas affectu aliquo fit. tunc enim uox redditur inęqualis. flexibilis autem uocis instrumentum molle causę est: ut rigidę durum. molle enim parcius dispensari potest: &uarium fieri durum non potest. &molle quidem tam magnam quam paruam reddere uocem potest. &proinde: tum grauem: tum acutam. facile enim spiritum dispensat: ipsumque de facili magnum paruumque fit. quod autem durum est: indispensabile est. De uoce igitur quę non ante disseruimus: cum de sensu aut de anima ageremus hunc habeant modum. E dentibus non rei unius aut eiusdem gratia animalia eos d habere omnia: sed alia ad cibum: alia ad uocis orationem dictum antea est: sed cur priores gignantur primo maxillares post &hi non decidant: illi decidant ac denuo nascantur: hanc rationem disputationi de generatione cognatam esse putandum est. disse ruit igitur de his &democritus sed non bene. non enim omnibus consideratis causam reddidit uniuersim. Ait enim decidere: quo niam properant &ante tempus oriuntur: nam ad ętatem poene florentem enasci per naturam debere. causam autem ut ante tem pus gignantur usui tribuit lactis: &sus lactet: qui tamen dentes non amittit: &quae dentes habent serratos omnia lactent: quanquam nonnulla eorum non amittunt nisi caninos: ut leones. hoc igitur ille errauit exponens uniuersim. Cum id non animaduertisset: quod in omnibus eueniret. At agere ita oportet. qui enim disserit uniuersim ac de omnibus dicat necesse est. Sed cum naturam ita subiiciamus scilicet ratione ducta ex iis quę cernimus ut neque deficiat: neque frustra agat: quicqui in singulis quoad eius fieri potest. Quę autem cibum assumere debent: post lactis usum instrumenta habeant: necesse sit ad cibum conficiendum si ita eueniret: ut ille dicit ad pubertatem: natura profecto deficeret agendo re: quam facere posset: atque opus naturę fieret pręter naturam. Violentum enim pręter naturam est.