Latin
6
Aristotle, De animalibus 6
Unproofread scanNot analysed yet
non quod ab interprete dicitur id ex gręco exemplari intelligere desiderabis: ipsa latina oratio sensum aristote lis ita explicabit: ut minime gręcam desideres: nihil miscet: ni hil inculcat: Nominat usu ueterum probatissimorum autorum genera animalium. Si quid noui imponit: ita inserit: ut familia re cognatumque: id quoque uideri possit: Si quid gręce appellat: id non durum occurrit. aut enim usitatum: &ut ita dixerim uagum latinis est: quale est nomen delphini: cameli: elephantis: crocodili: Ichncumonis: aspidis: salamandrę: &reliquorum generis eiusdem: aut ita sonat: ut non minus latinum esse quam gręcum uideatur: cur enim tetricem auem: aut crecem: aut clarem: non eodem hoc nomine uocem: si non comperio latinum Cum quasi latinum sit: ita congruat: Quis latacem ambiguam illam beluam: aut balerum: fluuiatilem piscem ita nominans peregrinum sonare uidebitur: nec uero contemnendum uulgus interdum est: Si quid non dum a litterarum professoribus nuncupatum: suo ipsum nomine appellat: ut brucum genus locustę terrestris: quod gręci attelabum uocant: Aut martem genus mustelę rusticę. quod gręci ichtida dicunt: quamuis plu ra eius genera sint: nec temere actum dixerim: siquis uiuerre no mine ea complectitur: planius enim ita docebimus. si id mar tem: aut uiuerram uocemus: Mustelę autem nomen in eo tantum remaneat: quod gręci Mygalem appellant: eodemque modn si locustę illius terrestris alterum genus locustam: Alterum bru cum nuncupemus: Sed enim sufficit lingua latina singulis grę ce orationis: siue uocabulis siue sententiis: quanquam nonnulli quę latine exprimere nequeunt: hęc inopię linguę tribuunt latinę suamque pauperiem uitio dare linguę locupletissimę audent: quos satis conuinci a. M.