Latin
ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA
Aristotle, De animalibus 94
Unproofread scanNot analysed yet
Chinis caro negata est: idque ipsum habent peculiare: ut nullam intus carnem contineant: Nigra quędam in omnibus uice carnis spectamus: genera echinorum plurima: primum quod cibo idoneum est in quo: quę oua appellant magna ęsculentaque consistunt: pariter in maiore corpore &minori: Nam nouelli adhuc paruique planiusculi illis constant. Secundum ac tertium spa tagi et brissi quę genera pelagia sunt: raraque inuentu ad hęc quę echimometra appellatur: quasi matrem aut matricem dixeris echimorum: Quę quidem omnes magnitudine excedit: genus item aliud est minutum: spinis longis prędurisque gigni in alto gurgite solitum: quo nonnulli ad destillationes urinę medicamento utuntur: Circa toronem echini nascuntur: Candidi &testa: &spina: &ouo. Augeri forma productiore qui cęteri soliti: Spina iis perua: nec rigida: sed mollior: nigra autem illa ori applicata: plura &ad foramen exterius coeuntia habentur: sed disiucta inter sese: Quibus quasi interuentu liminum discriminantur: mouentur agilius &frequentius qui sunt cibo idonei: cuius rei argumentum: quod semper aliquid algę suis spinis implexum gerant: Sunt ergo omnibus oua: Sed non nullis exigua: nec cibo apta. Euenit autem: ut quod caput appellant: &os: uersum in terram sit: quod uero ad excrementi exitum deputatum est: id supra habeatur: Quod idem onnibus turbinatis patellisque euenit: Pastus enim de imis petatur: necesse est: Vnde fit ut os inuersum ad pastum sit: excrementum uero superius parte prona testę contineatur. Dentes quini echinis omnibus sunt: caui intrinsecus: inter quos caruncula quędam interiacens linguę officio fungitur: mox iungitur gula: Deinde uenter in partes quinque distinctus: plenus excrementi: Cuius meatus omnes in exitu excrementi coeunt: qua testa forata est.