Latin
95.1 to 95.3
Aristotle, De animalibus 95.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
uentri autem subdita sunt quę oua appellant membrana obducta: diuersa eodem in omnibus impari quinario numero: Quorum quod nigricat parti creditum est superiori: ex dentium origine pendens amarum: nec esculentum: quale in multis inesse aimaduertimus: aut certe eius proportonale: Nam &in testudine: &in rubeta: &in rana atque etiam in turbinato genere &in molli: sed colore diuerso &aut omnino ingustabili aut magis ab usu cibario alieno: Corpus echinis priore atque nouissima parte spissum &continens: cętera uero non continuum: sed simile laternę: cui non obducta membrana est. Spinis suis echini utuntur perinde ac pedibus: lis enim nitibundi mouentur sedem quę permutant. Vę autem uertibula siue callos spali nomine a tegminis quali quam tate appellamus: naturam inter hęc genera peculiarem sortiri notum est: iis. n. solis corpus totum tegumento includitur: cuius du rities inter testam: &corium est: Quamobrem modo pręduri bubuli tergoris secatur. Adhęret ergo id genus sua testa: duoque se posi ta inter se foramina exigua admodum habet: &uisum uix patientia quibus humorem accipit &reddit: Excrementum. n. nullum in eo spe ctatur: quale in cęteris ostreis uel ęchinęum: uel quod appellant papauer continetur: Disiectis primum membrana neruosa crusta am biente obtenta ostenditur qua uertibuli caro ipsa continetur nulli e cę teris similis in omnibus: tamen sui generis eadem: Adhęret hęc utroque ex latere membranę circundati &corio: &qua adhęret ar ctius in partem utramque est: uidelicet qua tendit ad meatus ductos foras per crustam quibus redditur &accipitur cibus &humor: quasi alterum sit os: alterum oscium excrementis delegatum: nec modus idem Sed alterum crassius: alterum tenuius est: Cauumque intus utrinque exiguo quodam interueniente: continuo humorque in altero cauo consistere solitus est: pars uero alia quę uel instrumentalis: uel sensualis sit: nulla omnio percipitur: neque excrementicium quicquam ut dictum iam est: quo in cęteris more continetur: Color uertibulis aut pal lidus aut rubidus est: Vrtica etiam sui generis cernitur: quippe quę et adhęreat saxis: more nonnullorum intectorum testa: &interdum saxis abiuncta uagetur: Nulla huic testa sed corpus omni ex parte carnem prę se fert: Sentit &manum admotam corripit: adhęrescitque perinde ac polypus suis brachiis ita ut caro intumescat: Os medio in corpore cotinet: &de saxo quasi de testa uiuit: &praenatantes pisciculos excipit retinetque: sicut manu admota hominis agi dictum est: deuoratque in hunc modum quęcunque nata est ęsculenta: Absolui etiam saxis genus quoddam urticę: ut modo dixi: notatum est: Quod &echinos &pectunculos in quos offenderit: corrodit: Excrementum nulla in urtica esse uidetur: sed hac re similis stirpibus est Duplex genus percipitur urticarum: alterum corpore paruo: quod cibo aptius est: Alterum maiusculo duroque: quale circa euboię chalcidem gigni scimus: sunt omnes hybernis mensibus carne constante atque rigidiuscula: Quamobrem per id tempus capiuntur: ciboque idoneę sunt: At ęstate rarescunt: &resoluuntur: pręmadent enim et marcent: ut si tetigeris facile discerpantur atque dispereant: De nique nulla tantisper euelli integra potest: ac ęstus impacientia saxa subire interius solent: partes iam exposui mollium &uel crusta uel testa intectorum: tam exteriores qui interiores.