Latin
106.1 to 106.26
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 106.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus aggregavit eos. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Erraverunt in solitudine, in inaquoso, riam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur9 et de necessitatibus eorum eripuit eos. Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia animam satiavit inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Sedentes in tenebris et in umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro. Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum, et infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias euim suas humiliati a unt. Omnem escam abominata est anima corum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Misit verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. Qui descendunt mure in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Dixit et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos;