Latin
3.1.33 to 3.1.35
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.33-35
Not analysed yet
33. 1. Praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum, quem esse omnes ignem pari vocum pronuntiatis adsensu, quod ad cunctos veniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis, siquidem primum elementi est nomen, non sentientis vocabulum potestatis, libidinis alterum per cuncta animantia diffusae, tertium vero significat attollentia se germina et frugum subcrescentium motiones. 2. Quid, cum Liberum Apollinem Solem unum esse contenditis numen vocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis vestris deorum imminuitur census et opinio praedicata dilabitur? Nam si verum est, solem eundem Liberum esse eundemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis neque Liber, atque ita per vos |f. 76b |ipsos aboletur, eraditur Semeleius, Pythius, alter faeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum. 34. 1. Non indocti apud vos viri neque quod induxerit libido garrientes Dianam Cererem Lunam caput esse unius dei triviali germanitate pronuntiant neque ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum dissidentias tris esse: Lunam his omnibus vocari atque in eius vocamen reliquorum seriem coacervatam esse cognominum. 2. Quod si exploratum, si fixum est atque ita si esse rei veritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae, atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inventrix vobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et expolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille venator inspexit et poenam curiositatis invenit. 35. 1. In philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen vobis laudatoribus elevati universam istam molem mundi, cuius omnes amplexibus ambimur, tegimur ac sustinemur, animans esse unum sapiens rationale consultum probabili adseveratione definiunt: quorum si est vera et fixa, certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis. 2. Ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi, neque homines rursus multi disiunctionis differentia conservata in unius sensus simplicitatemque conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis agitatione motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si eius particulae |f. 77 |dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque vertier. 3. Luna sol tellus aether astra membra sunt et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis adsensu nullis propriis adficiatur e motibus: 4. quo constituto ac posito summa omnis illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque aether, tellus et cètera. Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina, atque ita perficitur, omnia vobis turbantibus miscentibusque divina, ut in rerum natura unus deus constituatur mundus explosis omnibus ceteris, quin immo inaniter, vacue et sine ulla substantia constitutis.