Latin
213.1 to 213.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 213.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc postmo dùm omnes ii, qui magicâ arte admiranda patrarent, Zoroastres sunt vocati Quod, ut supra diximus, idem sonat in lingua Chaldaica (quae toti passim Assyriae, ejusque partibus Chaldaeae, Mediae, Persiae vicinisque Regionibus vernacula erat) ac figura ignis arcani, sive signum absconditum; quod nomen, ut erat gran de, &magnificum, ita non nisi rerum secretissimarum, sive licitarum, sive illicitarum inventoribus indebatur, nomenque solis in Chaldaea competebat Magis, non secus ac in Aegypto ψοντομ φανηχ, nomen de humano genere optimè, uti supra diximus, meritis com petebat viris, arcanorum Revelatoribus. Porrò in hac Magica arte praestantes Ninum filium Nembrod, Sarug, Nachor, imò Thare patrem Abrahamifuisse, omnes fere Rabbini docent, qui ignis cultum, quem Cham pater eorum instituerat, unà cum Magia, &Astrologia tradita, insigniter promoverunt; Undè &Urbem ignis cultui deputatam, Ur id est, ab igne dictam, omnes ferè Interpretes sentiunt; Abrahamum quoque jussu DEI de Ur Chaldaeorum eductum, ne impiis sceleratissimorum hominum sacrificiis pollueretur, praeter S. Hieronymum, plerique alii in hunc locum com mentatores asserunt. Verum cum hujusmodi cultus nullibi scitius, quàm à Rab. binis describatur, ad eos Lectorem remitto. RBecchai quoque eum hoc loco im pium, &Idolis deditum dicit, ideoque in voce, jnm, Nim, inversum esse, de quo varia Rabbinorum contentio est. Vide quae de hoc fusius scribunt Baal Hatturim in Mickra Haggedolah in locum Josue c. ult. zed E R. Mana. c. ult. R. Manahem hoc loco in fine Perahem. schath. Tractatus Sopherim. Iochat in Le brum Zohar, aliique. Ex quo tertiò patet, ignis cultum in Babylone, Mesopotamia, Perside, institutum, à nemine, nisi à Chamo, Zoroastro illo famosissimo, &totius Idololatricae superstitionis inventore, &propagato re originem habuisse, quem superstitem fuisse hoc tempore, in praecedentibus ostendimus, quemque à Nino demum interfectum profanae tradunt historiae; Non nulli coelesti igne tactum periisse volunt.