Latin
vi
Athanasius Kircher, Arca Noe vi
Unproofread scanNot analysed yet
Queis probè expensis sanctè jam affirmare ausim, nihil in antecedentium temporum Historiis quidpiam aut Monarchiâ TUA potentius, aut amplitudine diffusius, aut opum immensitate grandius, verbo, Divinae Dominationi (si ita loqui fas sit) propius observatum fuisse. Hanc TIBI granditatem incomparabilem Majores TUI fortium gestorum Heroës Fernandi, Caroli, Philippi, &Caesares &Reges stupente Mundo pepererunt. Quid enim ab Orbe condito, Mundo insolentius inclaruisse dici potest, quàm novos, &ne famâ quidem notos detexisse Mundos, nova novis adjecisse Regnis, Orientem Occidentemque, Austrum &Aquilonem TUAE se fecisse potestatis; &quod omnibus excellentius est, ancredibili Divinae gloriae studio, acquisitorum potentiam Regnorum DEO Opt. Maxim. subditam in Ovilis augmentum, &litudinem Christo subjugasse, tanto per Orbem Terrarum, animarum &fructu, &lucro, quantum non dicam sperare, sed ne animo quidem concipere, aut credere quisquam sibi persuadere potuisset. Quorum quidem omnium TU, REX MAXIME, ex alto Heroûm sanguine prognatus, &Princeps es, &Haeres minimè degener; cùm Talia de TE efflorescentium in tantilla aetate virtutum specimina jam dudum dederis, ut extra communem hominum sortem, spiritus Heroicos vel ex ipso Magnae &Augustae Matris TUAE lacte suxisse videaris, Matris, inquam, ANNAE Serenissimae Reginae, Parentis TUAE, quae pari felicitate ex praecelsa Austriacorum Cęsarum prosapia exorta, etiamnum Orba &Regni, &thori conjuge, magnis tamen, &grandibus rebus intenta, in tanta exulceratione temporum, hostiumque machinis, cogitationi foemineae masculum indens animum, quanto se Sola ingenii robore, quanto consilio, prudentiâ, ac Religionis ardore, in administranda Monarchia se gesserit, Orbis novit, &obstupuit. Haud imparem rerum gerendarum telam TU ordiri videris REX MAXIME, dum de vivida indolis TUAE laetitia, de matura in tenello corpusculo prudentia, de praecoci animi fortitudine rerumque rectè agendarum dexteritate, de TE quidpiam humana sorte altius Mundus sibi polliceatur, atque adeò thema paulatim dictare incipias, quod acerrima Historicorum ingenia quandoque sit defatigaturum.