Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 26
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VII. SI PLVRA OBJECTA PHONOCAMPTICA ITA fuerint ordine disposita, ut unum semper ab altero remotius sit, &ad ea tardiùs Ortophonos pertingere poßit, nascetur Echo polyphona, id est, pluries succeßivè vox projecta reddetur. Cnt objecta phonocamptica ABC. ita ordine disposita, ut Junum altero semper remotius sit. Sitque vocale in D. &ad singula objecta normale, quo clamante dico, vocem tertiò repetitum iri. Cùm enim ex suppositione objecta EFG. ad vocale sint normalia &orthophona lineę DE. DF. DG. eX EFG. punctis necessariò reflectent in se ipsas in D. Cùm vero linea DE. sit brevior, inde celeriùs quoque reflectetur in D. DF verò cùm sit longior, quàm DE. plus quoque temporis in redeundo in D. insumit, &consequenter post reflexam vocem E. percipietur vox reflexa F. &cùm DG. adhuc DF. longior sit, adhuc tardiùs perveniet ad aures D. nascetur igitur ex diversis temporibus inaequalibus ob linearum diversarum longitudinem, Echo triphona DE. DF. DG. Si ergo objecta phonocamptica ita fuerint ordine disposita &c. quod erat ostendendum. Ubi notandum, duplicem hoc loco durationem vocis considerari posse, primò ipsum vocis sonum, qui tam diu durat, quamdiu profertur, estque in prima sui productione vegetus &fortis; Secundò ipsam vocis propagationem per lineam actionis, quaehujus conditionis est, ut durante prima voce, &ipsa duret, longiùs autem provecta, silentéque prima, ea adhuc propagata duret, donec obstaculo alicui impulsa reflexáque Echo generetur per lineam scilicet directo reflexam; Unde experientia docet, multo tempore post primam vocem, reflexam tandem vocem nos audire; Est igitur tota duratio vocis à productione prima usque ad terminum ejus commensurata spacio illi per quod it, reditque vox; Si igitur distantia minor fuerit, citiùs quoque redibit vox reflexa, si major, tardiùs; Unde consequenter in minori distantiâ pauciores syllabas repetere potest, in majori plures, &quamvis omnes voces primae syllabae reflectantur, omnes tamen non audiuntur, quia prima vox fortior reflexas debiliores ita obtundit, ut ipsa durante audiri nequeant, ipsa cessante tandem citiùs, aut tardiùs pro quantitate distantiae exaudiantur.