Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 27
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIVM. Hinc patet, cur subinde ultimae tantùm syllabae alicujus vocabuli audiantur, nunquam prior; quia videlicet reflexa vox redit durante adhuc prima, qua cessante tandem reliquae syllabae percipiuntur. Sit murus AB. distantia minor CD. ex quo quis voce A forti proclamet vocem PARATIS, certum est, primam syllabam PA, primùm muro tis illidi, deinde secundam RA, tertiò TIS, retrogrado prorf να ε γ sus ordine, contrario verò ordine reflecti, ita ut PA, priùs se auribus sistat, deinde ordine duae sequentes syllabae, RA, B quo TIS; Si igitur distantia fuerit monosyllabico proferendo apta, tum proferendo dictam vocem PARATIS, non nisi syllaba TIS, percipietur, prima enim syllaba PA, pertingendo ad D. reflexionis punctum ibi reflexa perveniet in C. &RA in e, &TIS in f, confusae igitur ibi syllabae nihil reddent. Et interim dum PA, reflexa vox ex e pervenit in C. RA, venit ex D. in f. &ex f. in e. interim dum recta ultima syllaba TIS, perveniet in D. denuo igitur ibidem fit confusio, ita ut Echo audiri non possit, donec cessantibus duabus syllabis PA, RA, ultima syllaba TIS, tandem sine confusione sola percipietur in C.