Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 28
Unproofread scanNot analysed yet
Visâ igitur naturâ soni secundùm lineas simplices, nihil restat, nisi ut de compositis quoque dicamus. De Phonismis. Honismus, ut ex definitione patet, est diffusio vocis cylindrica, sive conica, sive radiatio vocis in modum coni, aut cylindri; Notandum autem, sonum non simplici linearum projecturâ, seu actinoboliâ contingere, aliàs enim nihil prorsus audiri posset, &in hoc differt à luce; sed in projectione &reflexione sua agit per modum cylindri, aut coni sonori: Sonus igitur non puré Mathematicam latitudinem habet, sed prorsus sensibilem &corpoream, ita ut in reflexione non una linea, sed continuata linearum multitudo sonum efficiat: Sit verbi gratiâ: sonorum A. reflexionis terminus B. objectum, sive murus reflectens CD. incipiat motio soni in A. dico, non unicam tantùm lineam AO. ex O. facta reflexione in B. ibidem effecturum sonum, sed totius cylindrici coni AFE. reflexum iri in B. per cylindrum EFB. verùm rem paulò exactiùs demonstremus.