Latin
CONSECTARIVM II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 38
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVI. CENTRO PHONICO CONSTITUTO IN AXE CYlindri concavi, vox emissa ex omnibus punctis peripheriae in se ipsam reflectetur. CIt cylindrus concavus XY. vox in N. centro constituto; dico eam ex omnibus punctis peripheriae, ABCDEFG. ABGHIKLM. &quibuscunque aliis infinitis in N. reflexum iri. Quoniam enim omnes lineae ex centro ad circumferentiam ductae ad illam sunt rectae, rectae autem juxta propos. 2. in se reflectuntur; reflectentur ergo omnes lineae ex peripheria in N. ubi &omnes unientur, patet ergo propositio. Cùm praeterea vox non in unius tantùm circuli puncta incidat, sed in tot puncta, quot considerari possunt in lineis longitudinis cylindri; hae autem lineae omnes ad axem parallelae sunt, omnia harum linearum longitudinis puncta alicubi in axem reverberabuntur. Unde mirifica &prorsus miraculosa multiplicatio soni, qualem in profundioribus puteis experimur, nullo negotio patesit; Sit puteus ABCD. axis OP. Centrum phonicum N. ex quo vox emissa cadat in E, ex E. ergo reflectetur in G. &ex G. in F. semper axem intersecando in punctis MV. similiter vox incidens in H. reverberabitur in I; &ex I. in K. axem secando in RS, &similes reflexiones contingunt in omnibus punctis linearùm altitudinis putei, cujusmodi sunt AC &BD. in antecedenti schemate.