Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIVM. Hinc patet, Musicam in receptaculo AD. exhibitam, per occultum meatum DE. in F. conclavi perfectè repraesentatum iri. Si quis verò varia sonorum ludibria exhibere desideret, variis hujusmodi receptaculis per separatos tubos in F. deductis negotium facilè expediet. Separata receptacula acustica sunt ZSD. per separatos canales omnes in Principis cubiculum signatum literâ F. ductos; vide figuram praesentem, ubi mentem nostram meliùs explicatam videbis. PRAGMATIA II. FABRICAM ITA DISPONERE UT SONUS TANtùm in duobus oppositis locis, atque nullo alio audiri queat. N variis Principum Palatiis hujusmodi sonorum ludibria spectantur: de quibus in Historia Echonica. Quomodo igitur Princeps quispiam similes fabricas exstruere possit, jam dicendum est. Primò itaque fabrica debet esse rotunda instar cupulae, cujusmodi est cupula fig. sequentis exhibita &per formam cycloplastam in aequalissimam superficiem reducta, basis verò fabricae sit perfectè rotunda, uti &murus inter basin, &principium arcuationis tholi interceptus, hujusmodi turrim Echotectonica arte exstructam, olim HEIDELBERGAE in Palatiò ELECTORIS Palatini me observâsse, Haec memini. Haec Aula hoc habet admirabile, ut si quis ingrediatur, &paulò validiùs terram calcet, turmam se sequentem audire existimet; in medio stans resonantissimam facit Echum. In oppositis verò locis FG. Ambitus CEFG. nihil tam submissè pronunciari potest, quòd ab alQAAS tero in F. vel G.