Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 92
Unproofread scanNot analysed yet
constituto, non percipiatur, qui effectus omnibus fabricis rotundis communis est, quemadmodum de Cupula SANCTI PETRI in praecedentibus ostendimus. Simile quid MANruae in suburbano Ducis Palatio in quodam conclavi percipi audio, sed de hoc alibi. Nihil igitur in hujusmodi fabricis aliud latet artificii, nisi ut ad praescriptae turris exemplar fiant, debet autem in hujusmodi fabricis superficies nulla coronide impediri, sed tota interior superficies sine interruptione continuari hac enim ratione sonus meliùs propagabitur.