Latin
38.120 to 38.136
Augustine, Adnotationes in Iob 38.120-136
Unproofread scanNot analysed yet
non enim huic uni homini reposita sunt ista in tempus inimicorum et in diem pugnae et belli, sed utique unico populo dei. tempus quippe inimicorum est, donec transeat iniquitas, quae quanto magis abundat, tanto magis aduersus diabolum acrius pugnandum atque bellandum est, ne caritas perseuerantium refrigescat. unde autem procedit pruina? quis hoc nouit? nisi quia haec ut initia parturitionum sunt; pruina quippe minutissima grando est. et dispergitur auster sub caelo? austrum, quamuis mortalibus carnibus grauis sentiatur, non tamen uspiam memini in sanctis libris mali aliquid significare. sicut aquilonem numquam in bono: illum, quia ex ea parte flat qua lux claret, istum, quia ex ea unde lux est remotior. dispergitur ergo auster sub caelo, ut aduersus illas omnes iniquitates auxilium aliquod intellegatur dei, quamdiu nondum in caelo, sed sub caelo sumus. quis praeparauit flumen ualidae pluuiae et uiam uocibus tempestatis? uide quemadmodum tria illa breuiter complexa sint, quae dominus in tentationibus ponit contemnenda his, qui aedificant super petram, et perniciosa his, qui aedificant super arenam. pluuiam commemorauit et flumen et uoces tempestatis, ubi uentos intellegimus. pluuia ergo tentatur, qui ex ipsa celsitudine scripturarum diuinarum peccandi occasionem praue intellegendo accipit, tamquam si audiens: cui modicum dimittitur, modicum diligit, dicat sibi: faciamus mala, ut ueniant bona, et permaneat in peccato, ut gratia abundet, et multa huius modi, quibus se homines sermonem diuinum male interpretando subuertunt inpunitatem sibi promittentes, quando misericordia in diuinis libris commendatur; flumine autem, quando ab hominibus qui haec ita intellexerunt et acceperunt tentatur —flumen enim nunc dicit illud quod de pluuia colligitur et torrens uocatur, cum ait: quis praeparauit ualidae pluuiae flumen? quod inpleat et qua currat, sicut sunt uasa irae perfecta ad perditionem. quae illo modo, quo dixi, scripturas accipiunt;