Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo? ut ad propositum, inquam, redeamus, uideturne tibi non inuento uero beate posse uiui, si tantum quaeratur? —Repeto, inquit, sententiam illam meam: minime uidetur. —Uos, inquam, quid opinamini ? —Tum Licentius: Mihi prorsus, inquit, uidetur. nam maiores nostri, quos sapientes beatosque accepimus, eo solo, quod uerum quaerebant, bene beateque uixerunt. —Ago gratias, inquam, quod cum Alypio me iudicem fecistis, cui, fateor, inuidere iam coeperam. quoniam igitur alteri uestrum uidetur beatam uitam sola inuestigatione ueritatis, alteri non nisi inuentione posse contingere, Nauigius autem paulo ante ostendit in tuam, Licenti, partem se uelle transire, magno opere specto, quales sententiarum uestrarum patroni esse possitis. res enim magna est et diligenti discussione dignissima. —Si res magna est, ait Licentius, magnos uiros desiderat. —Noli quaerere, inquam, praesertim in hac uilla, quod ubiuis gentium reperire difficile est, et potius explica, cur id quod abs te non temere, ut opinor, prolatum est et qua tibi ratione uideatur. nam et maximae res cum a paruis quaeruntur, magnos eos solent efficere.