Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam te, inquit, uideo magno opere nos urgere, ut aduersum inuicem disputemus, quod te utiliter uelle confido, quaero, cur beatus esse non possit qui uerum quaerit, etiamsi minime inueniat. —Quia beatum, inquit Trygetius, uolumus esse perfectum in omnibus sapientem. qui autem adhuc quaerit, perfectus non est. hunc igitur quomodo asseras beatum, omnino non uideo. —Et ille: P test apud te uiuere, inquit, auctoritas maiorum? —Non omnium. inquit Trygetius. —Quorum tandem? —Ille: Eorum scilicet, qui sapientes fuerunt. —Tum Licentius: Carneades, inquit, tibi sapiens non uidetur? —Ego, ait, Graecus non sum; nescio Carneades iste qui fuerit. —Quid, inquit Licentius, de illo nostro Cicerone quid tandem existimas ? —Hic cum diu tacuisset: Sapiens fuit, inquit. —Et ille: Ergo eius de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis? —Habet, inquit. —Accipe igitur quae sit; nam eam tibi excidisse arbitror. placuit enim Ciceroni nostro beatum esse, qui ueritatem inuestigat, etiamsi ad eius inuentionem non ualeat peruenire. —Ubi hoc, inquit, Cicero dixit? —Et Licentius: Quis ignorat eum adfirmasse uehementer nihil ab homine percipi posse nihilque remanere sapienti nisi diligentissimam inquisitionem ueritatis, propterea quia, si incertis rebus esset assensus, etiamsi fortasse uerae forent. liberari errore non posset, quae maxima est culpa sapientis? quam ob rem si et sapientem necessario beatum esse credendum est et ueritatis sola inquisitio perfectum sapientiae munus est, quid dubitamus existimare beatam uitam etiam per se ipsa inuestigatione ueritatis posse contingere?