Latin
1.9.18 to 1.9.32
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.9.18-32
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ct Dominus Jesus quando audit is verbis Centurionis miratus est, et dixit discipulis suis, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 10), nescivit antea fides illa quid esset, ut tunc eamprimum videns optimam judicaret. An vero I alius eam in corde Cenlurionis operabatur, quam ipse qui mirabatur? Et profecto amplius est unde possint biasphemarc insipientes et infideles, quod miratus est Jesus quantamcumque bominis fidem, qnam quod vidit Deus lucem quia bona est. Potest enim quisque etiam solita vidcre quia bona sunt, hoc est, sibi ca placita comprobare: quisquis autem miratur, profecto sccundum consuetudinem qua homines loquuntur, inopinatum atque improvisum sibi esse significai quod miratur. Sed Jesus qui omuiu præsciebat, quod miarandum aliis commendabat, mirando laudabat. Quid autcm Deus vidit a se factum, quod non in luce, quod ipse cst, prius vidit esse faciendum? El quid tam necessario sancia Scriptura toties repeteret, quam quod vidit Deus bona esse quæ fecit; ut hinc informaretur pictas fidelium, non pro humano sensu, qui sæpe etiam bonis, rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atquc invisibili judicare, sed laudanti Deo credere et discere 1? Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit. Vidit ergo Deus lucem quam fecit, quia bona est, quoniam quod faciendum placebat ut ficret, factum placuit ut maneret, quantum cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura. Sed aliud est lux quod est Deus, aliud lux quam fecit Deus. Incomparabiliter autem melior lux ipse qui fecit, nullo modo indigens 2 ea luce quam fecit. Et unde iste calumniatur, cur non ista bona tam olim, quam olim est ipse, fecerit Deus a; hinc potius intelligendum est, quod non ea fecerit eorum indigus, sine quibus esse in sua perfecta beatitudine potuit sine initio sempiternus.