Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.38
Unproofread scanNot analysed yet
Verum nos multa ostendimus etiam ad legem dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in ecclesia, quae nemo uestrum audet negare; sed cur tale aliquid nolitis et baptismum, omnino non uideo nec uos posse demonstrare confido. sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam scripturarum. neque enim parui momenti habendum est, quod, cum inter episcopos anterioris aetatis, quam esse inciperet pars Donati, ista quaestio fluctuaret et uarias haberet inter se collegarum salua unitate sententias, hoc per uniuersam catholicam, quae toto orbe diffunditur, obseruari placuit quod tenemus. nam et uos profertis concilium Cypriani, quod aut non est factum aut a ceteris unitatis membris, a quibus ille non diuisus est, merito superatum. neque enim propterea sumus Cypriano episcopo meliores, si tamen censuit haereticos denuo baptizari, quia nos hoc recte non facimus, sicut nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes iudaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo adtestante et corrigente monstratur, cum similiter inter apostolos' de circumcisione quaestio, sicut postea de baptismo inter episcopos, non parua difficultate nutaret.