Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde quamuis huius rei certum de scripturis canonicis non proferatur exemplum, earundem tamen scripturarum etiam in hac re nobis tenetur ueritas, cum hoc facimus quod uniuersae iam placuit ecclesiae, quam ipsarum scripturarum commendat auctoritas, ut, quoniam sancta scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit huius obscuritate quaestionis, eandem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta scriptura demonstrat. si autem dubitas, quod ecclesiam, quae per omnes gentes numerositate copiosissima dilatatur, haec sancta scriptura commendat —neque enim si non dubitares, adhuc esses in parte Donati —,multis te et manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo, ut ex tuis concessionibus, si nimium peruicax esse nolueris, ad hoc etiam perducaris, cum prius ostendero etiam -epistulae meae, cui respondere a contrario uoluisti, nihil te quod ad ueritatem pertineat respondere potuisse.