Latin
Book 3
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem qui secundum iustitiam, quae in lege est, sine fide gratiae Christi uiuit, sicut se apostolus sine querella uixisse commemorat, nullam ueram putandus est habere iustitiam, non quia lex uera et sancta non est, sed quia oboedire uelle litterae iubenti sine uiuificante spiritu dei ueluti ex uiribus liberi arbitrii iustitia uera non est. iustitia uero, secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae homini ex deo est, uera iustitia est. quae licet non inmerito in aliquibus iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicitur, parua tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas angelorum. quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat perfectum et propter istam quae adhuc deerat inperfectum se esse dicebat. sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa fit praemium. unde qui istam non sequitur, illam non adsequitur. quocirca post resurrectionem hominis futuram negare iustitiae plenitudinem et putare tantam futuram esse iustitiam in corpore uitae illius, quanta esse potest in corpore mortis huius, dementiae singularis est. non autem illic incipere homines quae hic noluerint dei mandata conplere uerissimum est. erit enim perfectissimae plenitudo iustitiae non tamen hominum mandata sectantium et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium, sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum, quoniam illa perfecta magnitudo iustitiae eis qui hic mandata fecerunt praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. sed ita dixerim 'mandata fecerunt', ut ipsa mandata meminerimus pertinere ad orationem, in qua cotidie ueraciter dicunt sancti filii promissionis et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra.