Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem hoc conjuges bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur quo conjugos bene utuntur, et inest conjugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non mantur: ideo quippe inest, ut non extollantur. «Solis >ergo libidinis <excessibus accusatur, >sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaquo, ut dicis,« nihil ad innocentiam promovet modestia rei per ipsum genus nocentis. >Promovet quippe ad innocentiam non consentire malo: nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; imo propterea sine dubitatione malum cst, quia non ei consentire honum est. Quid enim mali faceret, qui bonae concupiscentiæ consentiret; cum maii nihil faciat, etiam qui opere conjugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dci opus bonum? Nec <confectricem seminum libidinem >dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest. Quia mali hujus occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus qui nialocarent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ab ejusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui inde nascuntur.